APOSTOLI

APOSTOLI
I.
APOSTOLI
apud Iudaeos, qui ad exigendum aurum atque argentum a Patriarcha certô tempore diriguntur, 1. 14. Cod. Theodes. de Iudaeis.
Coronarium scil. cuius canon anniversarius erat et a Iudaeis solebat pensitari, Car. du Fresne Glossar. Sed et iam ante in hac gente sic dictos fuisse, ait Baron. A. C. 32. qui pecuniatum, ad Templum sartum tectum conservandum, collectores, ellent, atque in observatione Legis Mosaicae urgenda, velut Legati iurisdictionem haberent. Equorum numero Paulus fuisse creditur, quem obtinuisse literas a principibus Sacerdotum legimus, ut si alicubi deprehendisset Christianos, velut Legis hostes, Hierosolymam vinctos abduceret. Unde non absque mysterio suam ad Galatas Epistolam his verbis orditur: Paulus Apostolus, non ab hominibus, neque per hommem, sed per Iesum Christum. Quasi dicat, Iam non amplius Apostolus sum, a Synagoga missus, sed Legatus Iesu Christi: Atque de his Apostolis Hebraeorum Epiphanius agit Haer. 30. ubi eos magna in veneratione, et dignitate apud suos populares fuisse, refert: duravitque nomen ac potestas ea in hac gente, usque ad principatum Theodosii, qui iis in C. de Iudaeis, titulum et potestatem huius Apostlolatus publicô Edictô prohibuit, vide Dominicum Marcum Hierolex. et prae hoc Iac. Gothofredum ad l. d. Cod. Theodos. ubi multa de Apostlosis Iucheorum. Sed et in Ecclesia Christiana, Apostoli Papiae dicuntur Haeretici quidam hoc sibi nomen sumentes, quia nihil proprium possidentes, nequaquam recipiant aliquid in hoc mundo possidentes. Eosdem Apostolicos appellat Augustin. de Haeres. c. 40. etc. Vide in voce Apostolici.
II.
APOSTOLI
nomen XII. Discipulorum Christi, quos miraculorum, linguarum, et infallibilitatis donô instructos, misit in universum orbem, ut Ecclesias ubique fundarent, et discipulas facerent omnes gentes. Horum omnina. Simon cognomine Petrus, Andreas frater esus: Iacobus Zebedaei fil. Iohannes frater illus: Philippus et Bartholomaeus: Thomas et Matthaeus: Iacobus, Alphaei fil. Lebbaeus, qui et Thaddaeus: Simon Cananaeus et Iudas Ischariotes, Matth. c. 10. v 2. 5. Qui ultimus cum Magistrô proditô, abiissec in locum suum, sorte ei surrogatus est Matthias Act. c. 1. v. 25, 26. His accessit tandem Paulus, peculiari elogiô Apostolus Gentium dictus, vide Gal. c. 2. v. 9. Ex his Iacobus, in Concilio Hierosolymitano, praesedit, Act. c. 15. v. 13. Boanerges, cum fratre, dictus a Christo, Marc. c. 3. v. 17. qui ambo quoque fratres Christi: et ςτύλοι dicuntur, una cum Simone agnominato Petro, Gal. c. 2. v. 9. Imo omnes 12. θεμέλιοι τοῦ τείχους τῆς πόλεως, Apocal. c. 21. v. 19. innixi lapidi illi ἀκρογωνιαίῳ Iesu Christo, Ephes. c. 2. v. 20. appellantur. Neque in feriorem se Paulus ait summis Apostlos, 2 Cor. c. 11. v. 5. Scripserunt Petrus, Iacobus, Iohannes, Matthaeus, Paulus et Iudas Thaddaeus: Vide quemque horum suô locô. Reliqui vivâ solum voce docuerunt. Etiam horum quidam caelibes, ut Paulus: reliqui uxorati, περιῆγον, in peregrinationibus suis, ἀδελφὰς γυναῖκας, ut Fratres Christi et Cepbas, 1 Cor. c. 9. v. 5. Unde Clemens Alex. l. 7. Strom. Petro non solum uxourm, sed et filios tribuit; Philippo item filios atuqe filias. Sic quoque Ignatius Petrum, imo et Paulum, aliosque Apostolos in matrimonio vixisse scribit, in ep. ad Philadelph. additque, caelibatus propugnatores inhabitatorum Angelum illum Apostatam habare, etc. Plura de Apostolis scire cupientes, vident singulos, in suis locis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Apostoli — ist der Familienname folgender Personen: Francesco Apostoli (1755–1816), italienischer Schriftsteller Fred Apostoli (1913–1973), US amerikanischer Mittelgewichts Boxer Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidun …   Deutsch Wikipedia

  • Apostoli — (v. gr.), 1) die Apostel, s.d.; 2) Einnehmer der Apostole; 3) (Rechtsw.), so v.w. Apostel 6); 4) A. testimoniāles, das Protokoll eines öffentlichen Notars über eine bei ihm angebrachte Appellation, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Apostoli — hießen in der jurid. Sprache die Berichte des Unterrichters an den Oberrichter über eine anhängige Rechtssache. A. testimoniales, das notarielle Protokoll, das dem Richter, gegen dessen Erkenntniß appellirt wird, eingehändigt wird …   Herders Conversations-Lexikon

  • Apostoli Palace — (Венеция,Италия) Категория отеля: Адрес: Calle del Padiglion 4702, Каннареджо, 3013 …   Каталог отелей

  • APOSTOLI Doctor — nomen dignitatis in Ecclesia olim Constantinopolit. ad quam, in publicis contionibus, Pauli Apostoli epistolas explicare spectabat. Macer Hierolex …   Hofmann J. Lexicon universale

  • apostoli — apos·to·li …   English syllables

  • apostoli — /apostslay/ In civil law, certificates of the inferior judge from whom a cause is removed, directed to the superior. See apostles …   Black's law dictionary

  • apostoli — /apostslay/ In civil law, certificates of the inferior judge from whom a cause is removed, directed to the superior. See apostles …   Black's law dictionary

  • apostoli — Same as apostles …   Ballentine's law dictionary

  • apostoli — ˌlī, ˌlē noun plural Etymology: Latin, plural of apostolus, from Greek apostolos messenger more at apostle civil law : letters dimissory from an inferior court to a superior court …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”